Laudate Dominum

Alma Redemptoris Mater

Alma Redemptoris Mater,
quæ pervia cœli porta manes, et stella maris,
succurre cadenti, surgere qui curat populo:
Tu quaæ genuisti, natura mirante,
tuum sanctum Genitorem:
Virgo prius ac posterius,
Gabrielis ab ore sumens illud Ave,
peccatorum miserere.