Laudate Dominum

Dixit Dominus

Dixit Dominus Domino meo:
"Sede a dextris meis.

Donec ponam inimicos tuos,
scabellum pedum tuorum".

Virgam potentiæ tuæ emittet Dominus ex Sion:
dominare in medio inimicorum tuorum.

Tecum principatus in die virtutis tuæ
in splendoribus sanctis,
ex utero ante luciferum genui te.

luravit Dominus, et non pænitebit eum:
"Tu es sacerdos in æternum
secundum ordinem Melchisedech".