Laudate Dominum

Gustate et videte

Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus:
beatus vir, qui sperat in eo.

Benedicam Dominum in omni tempore,
semper laus eius in ore meo.

Oculi Domini super iustos,
et aures eius in clamorem eorum.